Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[X] Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius <in&lg formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est opprobrium uicinis suos; exaltasti dexteram inimicorum eius, iuacundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.