Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XII] Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Vbi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine. quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Vbi sunt miserationes tuae. antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se prophetia transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat, quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomi ne paterentur, record a ri potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse prissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Vbi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui, Domine, quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem <esse&lg, sed consumptionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem, quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter expectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat atque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda, est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborarunt aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL