Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XVII
XV
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XV
] Nunc iam
expectari
a me
uideo
, ut hoc
loco
libri
huius
aperiam
quid
in
psalmis
Dauid
de
Domino
Iesu
Christo
uel
eius
ecclesia
prophetauerit
. Ego autem ut hoc non ita
faciam
, sicut
uidetur
ipsa
expectatio
postulare
(
quamuis
iam
in
uno
fecerim
),
copia
quam
inopia
magis
impedior
.
Omnia
enim
ponere
uitandae
prolixitatis
causa
prohibeor
;
uereor
autem ne, cum aliqua
elegero
,
multis
, qui ea
nouerunt
,
uidear
magis
necessaria
praeterisse
; deinde (quia
testimonium
, quod
profertur
, de
contextione
totius
psalmi
debet
habere
suffragium
, ut
certe
nihil
sit quod ei
refragetur
, si non
omnia
suffragantur
), ne
more
centonum
ad
rem
, quam
uolumus
, tamquam
uersiculos
decerpere
uideamur
,
uelut
de
grandi
carmine
, quod non de
re
illa, sed de alia
longeque
diuersa
reperiatur
esse
conscriptum
. Hoc autem ut
in
quocumque
psalmo
possit
ostendi
,
exponendus
est totus; quod
quanti
operis
sit et aliorum et
nostra
uolumina
,
in
quibus hoc
fecimus
,
satis
indicant
.
Legat
ergo illa, qui
uoluerit
et
potuerit
;
inueniet
quot et
quanta
rex
Dauid
idemque
propheta
de
Christo
et eius
ecclesia
prophetauerit
, de
rege
scilicet et
ciuitate
quam
condidit
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL