Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XX] Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quonam tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuo coepit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quia insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi, et sciemus quae erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes. extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum uidemus impletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.

In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros impios dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit columnas septem; immolauit suas uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam. Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent abun re; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non expectant oportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter expectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te expectant, non confundentur. Iam uero canticum canticorum spiritalis quaedam sanctarum est uoluptas mentium in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque, iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL