Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XI] Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei nouissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argiuos Triopas. Educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem seruari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Naue et in terra promissionis Introductum populum conlocauit ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. qui cum populum rexisset post mortem Moysi uiginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octauo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argiuos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.