Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIX] Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breues, in eorum comparatione, qui maiores ideo uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate, multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelleget puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde. Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria priuabitur ab hominibus species tua, et gloria tua ab hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum et continebunt reges os suum; quoniam quibus non est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et bracchium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitientis non est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem j sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, propter quod adflictus est, non aperuit os. Vt ouis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum, iustificare iustum bene seruientem pluribus; et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit plures et fortium diuidet spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo.
Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magos quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et opprobrium uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.