Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXXI] Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris constat; quod errore neglegenter describentium labores alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire. Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam eius adtinet, omnium breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrabae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum. et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum. Apparet quippe id esse completum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Iudaeam- significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?
Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda, dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non adicient ultra, ut transeant in uetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione. quis ascenderit ab inferis et insufflauerit in faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter innouantur, ut in uetustatem transire non possint. Porro per euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.
Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus fscimus propter hoc testimonium, quod nobis inuiti perhibent eosdem codices habendo atque seruando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.
[XLVII] Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam uenit aut uenerit, ad cumulum a nobis commemorari potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non Incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium reuelatum est, et qui haec etiam praedicere inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue expertes, sed per malos angelos docti sint, quos etiam praesentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore. Populus enim re uera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt; quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio, ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamuis non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quem ad modum nobis uenisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei ciuitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Iesum Christum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.
[XLVIII] Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim est instauratum, numquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renouatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto, per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil <aliud&lg accipiatur, quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi "dabo pacem in loco, quem significat locus iste". Quoniam omnia significantia uidentur quodam modo earum rerum, quas significant, sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo: Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris testamenti, et tunc apparebit maior, cum dedicabitur. Tunc enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur in Hebraeo. Nam primus eius aduentus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est) uenient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi uocati, pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam.ruinam deinceps formidabit. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus huius, quanta tunc apparebit, quando, quisquis ibi erit, semper erit.
[XLIX] In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde uocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: Adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conuersatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis uidentibus ascendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius uenientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.
[L] Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu eius nouissimo requirentibus respondit atque ait: Non est uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate,. sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus euangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptauerat uerbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem uiderant et audierant, uerum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et uarios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe euangelium, contestante Deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore uenerarentur sanguinem martyrum. quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus uastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei ueri fuerant antea persecuti.
[LI] Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit, qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus eum omnia cooperatur in bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur, cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Hinc est et illud apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.
Nam et id, quod ait idem doctor: quicumque uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis, qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis: non tamen desunt, immo multi sunt intus, qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque huius modi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Vnde illa uox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait: "In corpore meo." Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa, et quod ait apostolus: Nouit Dominus qui sunt eius (quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo psalmo: Consolationes tuae iucundauerunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum, prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciauerant. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit ecclesia.
[LII] Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque nouissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando fallitur.
Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tamquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum: quid agent de illa, quae, postea quam Christus ascendit in caelum, Hierosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes, quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Cur ergo eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere: rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini grauissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere uetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius imperator fuit, fidei Christianae confessor extitit militiaque priuatus est; ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui multis, ut torquerentur, adprehensis per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti Valentiniani frater, Arrianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? Quale est autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur, audiuimus? quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen iam quieuit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec atque huius modi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem quaestionis huius astruentes siue destruentes, sed tantummodo ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumptione reuocantes.
[LIII] Illam sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua extinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui et euacuabit inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet: Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille: Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad eius ultimum aduentum compleri posse dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.
Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos tamquam consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui uel inlectus tanto scelere uel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi uersus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.
[LIV] Haec atque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Vt enim in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis): melius in hac quaestione soluenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Vnde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octauum Kalendas Aprilis. Resurrexit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt. Deinde post quadraginta dies ascendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et ueritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit uanitas impia uel putauit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad uerbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi saluus exiluit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium creuit ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Malio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in ciuitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iouius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa euerterunt et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non uideat quantum creuerit cultus nominis Christi, praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam uera illa diuinatione reuocabantur a fide eamque completo eodem numero annorum inanem ridendamque uiderunt? Nos ergo, qui sumus uocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus uenenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad uitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.
Sed aliquando iam concludamus hunc librum, hoc usque disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam sit duarum ciuitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est; fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a uero Deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur uel malis pariter affliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.