Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER XIX
VI
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
VI
] Quid ipsa
iudicia
hominum
de
hominibus
, quae
ciuitatibus
in
quantalibet
pace
manentibus
deesse
non
possunt
,
qualia
putamus
esse, quam
misera
, quam
dolenda
? Quando quidem
hi
iudicant
, qui
conscientias
eorum, de quibus
iudicant
,
cernere
nequeunt
.
Vnde
saepe
coguntur
tormentis
innocentium
testium
ad
alienam
causam
pertinentem
quaerere
ueritatem
. Quid cum
in
sua
causa
quisque
torquetur
et, cum
quaeritur
utrum sit
nocens
,
cruciatur
et
innocens
luit
pro
incerto
scelere
certissimas
poenas
, non quia illud
commisisse
detegitur
, sed quia non
commisisse
nescitur
? Ac per hoc
ignorantia
iudicis
plerumque
est
calamitas
innocentis
. Et quod est
intolerabilius
magisque
plangendum
rigandumque
, si
fieri
possit
,
fontibus
lacrimarum
, cum propterea
iudex
torqueat
accusatum
, ne
occidat
nesciens
innocentem
,
fit
per
ignorantiae
miseriam
, ut et
tortum
et
innocentem
occidat
, quem ne
innocentem
occideret
torserat
. Si enim
secundum
istorum
sapientiam
elegerit
ex hac
uita
fugere
quam
diutius
illa
sustinere
tormenta
: quod non
commisit
,
commisisse
se
dicit
. Quo
damnato
et
occiso
, utrum
nocentem
an
innocentem
iudex
occiderit
, adhuc
nescit
, quem ne
innocentem
nesciens
occideret
torsit
; ac per hoc
innocentem
et ut
sciret
torsit
, et dum
nesciret
occidit
.
In
his
tenebris
uitae
socialis
sedebit
iudex
ille
sapiens
an non
audebit
?
Sedebit
plane
.
Constringit
enim eum et ad hoc
officium
pertrahit
humana
societas
, quam
deserere
nefas
ducit
. Hoc enim
nefas
esse non
ducit
, quod
testes
innocentes
in
causis
torquentur
alienis
; quod
hi
, qui
arguuntur
,
ui
doloris
plerumque
superati
et de se
falsa
confessi
etiam
puniuntur
innocentes
, cum iam
torti
fuerint
innocentes
; quod, etsi non
morte
puniantur
,
in
ipsis
uel
ex ipsis
tormentis
plerumque
moriuntur
; quod aliquando et ipsi, qui
arguunt
,
humanae
societati
fortasse
, ne
crimina
inpunita
sint,
prodesse
cupientes
et
mentientibus
testibus
reoque
ipso contra
tormenta
durante
inmaniter
nec
fatente
probare
quod
obiciunt
non
ualentes
,
quamuis
uera
obiecerint
, a
iudice
nesciente
damnantur
. Haec tot et tanta
mala
non
deputat
esse
peccata
; non enim haec
facit
sapiens
iudex
nocendi
uoluntate
, sed
necessitate
nesciendi
, et tamen, quia
cogit
humana
societas
,
necessitate
etiam
iudicandi
. Haec est ergo quam
dicimus
miseria
certe
hominis
, etsi non
malitia
sapientis
. An
uero
necessitate
nesciendi
atque
iudicandi
torquet
insontes
,
punit
insontes
, et
parum
est illi, quod non est
reus
, si non sit
insuper
et
beatus
?
Quanto
consideratius
et
homine
dignius
agnoscit
in
ista
necessitate
miseriam
eamque
odit
in
se et, si
pie
sapit
,
clamat
ad
Deum
: De
necessitatibus
meis
erue
me!
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL