Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIV] Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui tamen suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL