Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIII] Nam in libris, quos *e)k *logi/wn *filosofi/as appellat, in quibus exequitur atque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: "Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo." Deinde uerba uelut Apollinis ista sunt: "Forte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces impiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis + perseuerans et lamentari fallaciis mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit." Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit atque ait: "In his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti." Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderint quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit atque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos, tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: "Respondit, inquit, uersibus haec dicens." Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: "In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra atque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei." Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans diis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans diis eradicari non formidauerit.
Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius , de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis dii eius maledixerint Christo et euigilantes eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique tamquam mirabile aliquid atque incredibile prolaturus: "Praeter opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod dicturi sumus. Christum enim dii piissimum pronuntiauerunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et errore implicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos blasphemiis utuntur." Deinde subicit uelut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: "Quoniam quidem inmortalis anima post corpus [ut] incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate." Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: "Piissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes." "Interrogantibus autem, inquit: Cur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper oppositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, errore implicari. Propterea ergo diis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab diis accipere, his fataliter dedit iste errore implicari. Ipse uero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum."
Quis ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur ueraciter uituperare Christianos atque ita, si possint, intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus uerus non sit, sed Photinianus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Vna est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate atque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.
Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut implicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris implicationem, utrum uolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. "Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, qua e superius dicta sunt) --- ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et dii praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et impiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab diis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat affectionem ad ipsum operando." Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille, quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans diis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt dii, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam <omnes&lg dii gentium daemonia), --- ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.
Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege ei usque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur impleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino; Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praeclarissimum atque optimum sacrificium nos Ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus atque oboedientibus Deo animus etiam corpori atque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, --- ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quod si non est, utique populus non est, si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est.