Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[V] Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; et paulo post alteri ciuitati: Amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum); et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii surrectoros esse praedixit. Nec ideo dixit "condemnabant", quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur.

Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum uero semen hi sunt filii regno; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est diabolus; messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit.

Item discipulis suis: Amen, inquit, dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae. sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Vnde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Quod autem ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem.

Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; ita ut dinosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque nouissimum Christi. Cum autem uenierit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundo. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; <infirmus, et uisitastis me;&lg in carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes : Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis; Amen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est zabulo et angelis eius. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum; protinus addidit: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL