Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[IX] Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsi mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius, quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: Messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. Vtrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non faciunt), --- nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est; ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset alligari diabolum mille annis, et postea solui breui tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Non hoc putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. Vnde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei; subauditur quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille annis; animae scilicet martyrum non dum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. Vnde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.

Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta, ut ipsa impia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut fidem profitentur et infideliter uiuunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? "Non adorant" enim est non consentiunt, non subiciuntur; "neque accipiunt inscriptionem," notam scilicet criminis, "in fronte" propter professionem, "in manu" propter operationem. Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum, quod numero mille significatur annorum.

Reliqui eorum, inquit, non uixerunt. Hora enim nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent. Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt, ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum etiam in eo, quod reuixerit, permanebit. In istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni; quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL