Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XIV] Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis breuiter complectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestiae et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Bestiam bene intellegi ipsam impiam ciuitatem supra diximus. Pseudopropheta uero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus. Post haec ipsum nouissimum iudicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quo modo sibi fuerit reuelatum: Et uidi, inquit, thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est. Non ait: "Vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra", quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum; sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea. Peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum nouum et terra noua. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Vnde et apostolus dicit: Praeterit enim figura huius mundi, uolo uos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non natura. Cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra: Et uidi, inquit mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi non tacuit: Qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset siue fecisset. Qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem ualeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum? An tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et uitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Vt autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. Hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetiuit loco. Cum enim dixisset: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddio derunt mortuos, quos in se habebant; mox addidit quod paulo ante posuerat: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum facta sua.