Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XV] Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora, eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc putauerit? Sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt,udicandos, etiam ipsos mortuos appellauit, et bonos, quibus dicitur: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo, et malos, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam, utrumque in homine uiuente atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum uitam. Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt. Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. Si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis impiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redempti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur. Cum autem dixisset: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: Et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, uniuersamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando iam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod uero ibi obscurius adiunxerat dicens: Quo et bestia et pseudopropheta, hic apertius: Et qui non sunt, inquit, inuenti in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. Non Deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur uita. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legitur, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.