Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XVIII] Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: Vbi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum uero non lateat uos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter uos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam conuerti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur? Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis. Vbi etiam commemorans factum ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique istos aerios intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem atque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior facies fuerat deleta diluuio. Qui autem nunc sunt, inquit, caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis homo num impiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui, mundus pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales atque incorruptibiles facti, si uirorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti inlaesa uiuere potuerunt.


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL