Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIX] Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini, ne quos uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud uos haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et, in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, quo non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.

Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. Non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus diceret. Vnde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum uolunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat, tamquam ipse sit templum Dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "Sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait: Et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec ualemus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo.

Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut Antichristi uidebantur. Vnde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen, quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat", id est de medio tollatur. Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: Puero, nouissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum Antichristum pertinebunt, et tunc reuelabitur.

Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus; quamuis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. Tunc enim soluetur satanas et per illum Antichristum in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem. Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumpsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Nec dubitauit apostolus addere ac dicere: Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. Vt iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. Sed iudicati seducentur illis iudiciis Dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam iudicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestoque iudicio per Christum Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL