Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXI] Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra uero impiorum cadet. Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra uero impiorum cadet, bene intellegitur dictum: "Corpora uero impiorum ruina damnationis excipiet." Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cotidianis medicamentis. Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est, hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. Ibi uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; sed quid nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis.
Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur; ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat reddens; neque enim cum uiderimus fiet, sed cum fuerit facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis cultores suos a contemptoribus suis? De quibus sequentia contexens: Et comminabitur, inquit, contumacibus, siue, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter implebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue igne siue tempestate siue gladio poenam iudicii significat; quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum, eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt, et: Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit spiritus meus, in hominibus istis, quoniam caro sunt. Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus, et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia uulneratam, uelut amoris impetu sagittatam. Sed hic cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum, quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.
Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores impiosque significans recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum; et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas et longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intelleguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Vbi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi ueniunt. Comparauit autem illos Dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Leuitas; quod nihilo minus fieri nunc uidemus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento nouo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia diuina contulerit, sacerdotes et Leuitas eligi nunc uidemus, qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.
Haec cum de ista, quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum, per cadauera significantes euidentem corporum poenam; quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadauera dici possunt. Vnde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero impiorum cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est " hominum ", manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni genere hominum populus ille constabit (non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), --- sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.