Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXII] Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam quae foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam dictum est: Nomen aeternum dabo eis. Erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inextinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc uolumen implere suscepimus; de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL