Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIII] Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius uenturum esse praenuntiet atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius --- dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans ---, et de cornibus eius decem, quae erant in capite eius, et de altero, quod ascendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat, respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et concidet. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem; et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum remouebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Hoc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur; Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus Antichristus, forte fallamur, atque ita ille inopinatus adueniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. Quid si enim numero isto denario uniuersitas regum significata est, post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?
Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exurgent; hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, uel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exurgent, sicut ibi quo bona fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; ita et isto loco hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Non autem diuersum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est: Patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu ueni et requiesce; adhuc enim dies in completionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum.