Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXVIII] Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis Moysi seruo meo, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia oportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus ait Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum uerbis quodam modo propheta compulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. Vnde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? Vt autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in nouissima. Iudicio quippe nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.