Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIX] Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit: <Et&lg ecce ego mittam uobis Helian Thesbiten, antequam ueniat dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, qui etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo legem spiritaliter; quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios; singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum suum. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque lectior inueniri, ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium; non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra Deum murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus est qui seruit Deo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL