Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[V] Verum tamen homines infideles, qui, cum diuina uel praeterita uel futura miracula praedicamus, quae illis experienda non ualemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant rerum, quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim uires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus, ipsi de tot mirabilibus rebus, quas uel uidere possumus uel uidemus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine non posse peruiderint, fatendum est eis non ideo aliquid non fuisse uel non futurum esse, quia ratio inde non potest reddi, quando quidem sunt ista, de quibus similiter non potest. Non itaque pergo per plurima, quae mandata sunt litteris, non gesta atque transacta, sed in locis quibusque manentia; quo si quisquam ire uoluerit et potuerit, utrum uera sint, explorabit; sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem perhibent, cum fuerit admotus igni, uelut in aqua fluescere; cum uero ipsi aquae, uelut in igne crepitare. Apud Garamantas quendam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur, tam feruidum noctibus, ut non tangatur. In Epiro alium fontem, in quo faces, ut in ceteris, extinguuntur accensae, sed, non ut in ceteris, accenduntur extinctae. Asbeston Arcadiae lapidem propterea sic uocari, quod accensus semel iam non possit extingui. Lignum cuiusdam ficus Aegyptiae, non ut ligna cetera in aquis natare, sed mergi; et, quod est mirabilius, cum in imo aliquamdiu fuerit, inde ad aquae superficiem rursus emergere, quando madefactum debuit umoris pondere praegrauari. Poma in terra Sodomorum gigni quidem et ad maturitatis faciem peruenire; sed morsu pressuue temptata in fumum ac fauillam corio fatiscente uanescere. Pyriten lapidem Persicum tenentis manum, si uehementius prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit. In eadem Perside gigni etiam lapidem seleniten, cuius interiorem candorem cum luna crescere atque deficere. In Cappadocia etiam uento equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio uiuere. Tylon Indiae insulam eo praeferri ceteris terris, quod omnis arbor, quae in ea gignitur, numquam nudatur tegmine foliorum.
De his atque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt diuinis litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse diuinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat neque absumatur, doleat neque moriatur; ratiocinatores uidelicet magni, qui de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. Reddant ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent, quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando uenturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad modum dicimus futura hominum uiua corpora quae semper arsura atque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis uelut in aqua fluescere, eundemque faceret aqua uelut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus uero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, uel eum qui suo calore manum constringentis adureret, uel eum qui undecumque accensus extingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura nobisque increduli responderent: "Si uultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem": nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio uinceretur; fixam tamen apud nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere; et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid uelit, illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse inpossibile, quaecumque uoluerit; eique nos credere praedicenti, quem neque inpotentem neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae uidentur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi.