Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIII] Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque,

nec auras

Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait:

Quin et supremo cum lumine uita reliquit (id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita),

Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec

funditus omnes

Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est

Multa diu concreta modis inolescere miris.

Ergo exercentur poenis ueterumque malorum

Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes

Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto

Infectum eluitur scelus aut exuritur igni. Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: "Suspensae ad uentos"; aqua in eo quod ait: "Sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "Aut exuritur igni." Nos uero etiam in hac quidem mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur, quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL