Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XVIII] Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inueniet orationis impedimentum? Testimonium uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles atque impios homines saltem longo tempore cruciari et postea de mis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: "Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?" sed quod prorsus non continebit ostendit.
Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: "Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint"; sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Si ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinationem suam usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli atque angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus pollicentur.