Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIII] Praeter haec autem mala huius uitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus aduersus uitia militant et in talium proeliorum temptationibus periculisque uersantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum diuinitus adiuti possumus, non ei consentiendo subdamus, uigiliis continuis excubantes, ne opinio ueri similis fallat, ne decipiat sermo uersutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus reuocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne inimicitiae prouocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat inhonesta uel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria (de alio) suspicio <nos&lg nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne uindicandi cupiditas uincat, ne in eo quod male delectat uel uisio uel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens uerbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo uel de uiribus nostris speretur facienda uictoria uel uiribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: Gratias autem Deo, qui dat nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum; qui et alio loco: In his, inquit, omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos -- sciamus tamen, quantalibet uirtute proeliandi uitiis repugnemus uel etiam uitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo: Dimitte nobis debita nostra. In illo autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos uictoria nouissima cupimus liberari, ad uitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.