Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIV] Iam nunc considerandum est, hanc ipsam miseriam generis humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam multis impleuerit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creauit administrantis. Primum benedictionem illam, quam protulerat ante peccatum dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram, nec post peccatum uoluit inhibere mansitque in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam uim mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur et semina, inditam corporibus humanis et quodam modo intextam peccati uitium potuit auferre, quo nobis inpacta est etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto quasi fluuio atque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. In originali malo duo sunt, peccatum atque supplicium; in originali bono alia duo, propagatio et conformatio. Sed quantum ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum unum de nostra uenit audacia, id est peccatum, alterum .de iudicio Dei, id est supplicium, iam satis diximus. Nunc de bonis Dei, quae ipsi quoque uitiatae damnataeque naturae contulit siue usque nunc confert, dicere institui. Neque enim damnando aut totum abstulit quod dederat, alioquin nec esset omnino; aut eam remouit a sua potestate, etiam cum diabolo poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienarit imperio; quando quidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat, ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo modo est.

Duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam peccato uitiatam supplicioque damnatam de bonitatis eius quodam ueluti fonte manare, propagationem in primis mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus die septimo requieuit; conformatio uero in illo eius est opere, quo usque nunc operatur. Efficacem quippe potentiam suam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae sunt aliquatenus permanebunt. Sic ergo creauit hominem Deus, ut ei adderet fertilitatem quandam, qua homines alios propageret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem, non necessitatem: quibus tamen uoluit hominibus abstulit eam Deus, et steriles fuerunt; non tamen generi humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione generali. Haec ergo propagatio quamuis peccato non fuerit ablata, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si nemo peccasset. Ex quo enim homo in honore positus, postea quam deliquit, comparatus est pecoribus, similiter generat; non in eo tamen penitus extincta est quaedam uelut scintilla rationis, in qua factus est ad imaginem Dei. Huic autem propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui generis formas modosque procederet. Si enim non concubuissent homines et nihilo minus Deus uellet implere terras hominibus: quo modo creauit unum sine commixtione maris et feminae, sic posset omnes; concumbentes uero nisi illo creante generantes esse non possunt. Sicut ergo ait apostolus de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque formatur: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: ita etiam hic dici potest: "Nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid, sed qui format Deus; nec mater, quae conceptum portat et partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus." Ipse namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus atque inuisibilibus inuolucris in formas uisibiles huius quod aspicimus decoris euoluant; ipse incorpoream corporeamque naturam, illam praepositam, istam subiectam, miris modis copulans et conectens animantem facit. Quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius atque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat Creatoris.

Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodam modo, quasi nulla sit, excitanda scilicet atque exerenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax atque doctrinae et habilis perceptioni ueritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam uirtutibusque sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste aduersus errores et cetera ingenerata uitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque inmutabilis uincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali diuinitus instituta quantum sit boni, quam mirabile. Omnipotentis opus, quis competenter effatur aut cogitat? Praeter enim artes bene uiuendi et ad inmortalem perueniendi felicitatem, quae uirtutes uocantur et sola Dei gratia, quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inuentae et exercitae, partim necessariae partim uoluptariae, ut tam excellens uis mentis atque rationis in his etiam rebus, quas superfluas, immo et periculosas perniciosasque appetit, quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit uel inuenire uel discere uel exercere, testetur? Vestimentorum et aedificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria humana peruenerit; quo in agricultura, quo in nauigatione profecerit; quae in fabricatione quorumque uasorum uel etiam statuarum et picturarum uarietate excogitauerit et impleuerit; quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis inrationabilibus animantibus quae et quanta reppererit; aduersus ipsos homines tot genera uenenorum, tot armorum, tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda atque reparanda quot medicamenta atque adiumenta conprehenderit; pro uoluptate faucium quot condimenta et gulae inritamenta reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam multitudinem uarietatemque signorum, ubi praecipuum locum uerba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis ornatus, quam diuersorum carminum copiam; ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitauerit; quantam peritiam dimensionum atque numerorum, meatusque et ordines siderum quanta sagacitate conprehenderit; quam multa rerum mundanarum cognitione se impleuerit, quis possit eloqui, maxime si uelimus non aceruatim cuncta congerere, sed in singulis inmorari? In ipsis postremo erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum atque haereticorum, quis aestimare sufficiat? Loquimur enim nunc de natura mentis humanae, qua ista uita mortalis ornatur, non de fide atque itinere ueritatis, qua illa inmortalis adquiritur. Huius tantae naturae conditor cum sit utique Deus uerus et summus, ipso cuncta quae fecit administrante et summam potestatem summamque habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset atque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo, de quo ceteri exorti sunt, praecessisset.

Iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta Dei bonitas, quanta prouidentia tanti Creatoris apparet! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere. Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est, ad loquendum et scribendum apta atque conueniens et ad opera artium plurimarum officiorumque complenda, nonne satis ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim nihil uidemus creatum in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, humana posset uestigare sollertia; quae uero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas uenarum atque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quo modo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae *a(rmoni/a Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praeferretur arbitrio. Sunt uero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conueniret. Si ergo nullum membrum, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita sit alicui operi accommodatum, ut non etiam sit decorum; sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus: puto facile intellegi in conditione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur; quod maxime ad laudem referendum est Conditoris, cui dicitur in psalmo: Confessionem et decorem induisti.

Iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini, licet in istos labores miseriasque proiecto atque damnato, spectanda atque sumenda diuina largitate concessa est, quo sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda et uaria pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tamque mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diuersitate ac multitudine uolucrum garrularum atque pictarum, in multiformi specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus habent admirationis, quae molis minimum (plus enim formicularum et apicularum opera stupemus quam inmensa corpora ballaenarum), in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo, cum sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et aliquando uiride atque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat nauigantem! Quid ciborum usquequaque copia contra famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae diffusa diuitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recipiendae salutis auxilia! Quam grata uicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus indumentorum conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare quis possit? Haec autem sola, quae a me uelut in quendam sunt aggerem coartata, si uellem uelut conligata inuolucra soluere atque discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum. Quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? Quid d a bit eis quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem? Quae bona in illa beata uita faciet eo, sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum filium uoluit usque ad mortem mala tanta perferre? Vnde apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: Qui proprio, inquit, filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quo modo non et cum illo omnia nobis donabit? Cum haec promissio complebitur, quid erimus! quales erimus! Quae bona in illo regno accepturi sumus, quando quidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus! Qualis erit spiritus hominis nullum omnino habens uitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima uirtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo uel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate, sine ulla difficultate! Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit,habens quidem carnis,sed sine ulla carnali corruptione substantiam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL