Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXVIII] Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse adfirmet dicere uoluisse. Inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda. "Genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant *paliggenesi/an Graeci; hac scripserunt confici in annis num ero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." Iste Varro quidem siue illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemorauit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.