Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIX] Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum Dominus dignatur adiuuare uideamus. Et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. Non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. Si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro.pacis eius participes facti scimus summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus uir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei ciuitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, ia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim uobis, quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei, qui in caelis est. Sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. Propter quod ait apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod <et&lg locutus sum. uico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum uolent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. Si enim propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate liberauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat: quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae, quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae uidenda sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiamsi illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita Deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.
Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Caelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia. Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore ocmis sancti uiri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te. propterea despexi memet ipsum et distabui et existimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: Inluminatos oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.
Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et uidebit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Simeonis uerba declarant, qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et in carne mea uideba Deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "Per carnem me m." Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: "In carne mea ero, cum uidebo Deum." Et illud, quod ait apostolus: Faciem ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.
Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. Sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitoque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.
Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos uisuros mundana tunc corpora caeli noui et terrae nouae, ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate <et&lg ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim implebitur, quod apostolus, cum dixissa: Nolite ante tempus iudicare quicquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.