Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XX] Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit: "proximum tuum", sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit, testimonium non dices aduersus proximum tuum. Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, quando quidem scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito nullus, nec ipse utique, cui praecipitur, intellegatur exceptus! Vnde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. Cur non ergo et herbas et quidquid humo radicitus alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum uis adhibetur, occidi. Vnde et apostolus, cum de huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquescimus? His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de fructecti esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationalibus animantibus, uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL