[XV] Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum
falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum
uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue
cauenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum
putarunt, et Romulum suum diis multis praetulerunt, quamuis et ipsum semideum
potius quam deum ueIut secretior eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem
illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis sacris testante apice
excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem
loui, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam beneuolentia ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est postea
nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus louis, et ipsi Saturno,
patri eorum, isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod
loui tribuerant, hoc etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius
forsitan propter ipsum.