[XXV] Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat,
nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate
separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam
auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie,
ubi non multo p ost ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se
prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores,
moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae
pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa
conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter inter se numina
pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit
talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid
aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo
nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot
nefandorum proeliorum strages execranda praecesserat. Iam multos mouerat, quod
miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac
detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Vt
ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque
ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et
uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne
imitari tales pugnas ciuica trepidaret affectio, sed potius humanum scelus
diuino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde
multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum
flagitia theatricis canticis atque fabularum actionibus celebrata et quisquis
eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime
sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in
deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos
inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum
carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro,
uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes. Haec dicere
compulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rem publicam iam antea
perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Jesu domini nostri
auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. Quam perditionem diis suis
non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur,
perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta
frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; dii uero
ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro
illa re publica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate
noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse
quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia "discessere omnes adytis
arisque relictis di", uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur;
quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios
futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant,
conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in
bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.