[XXVI] Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines
crudelitatibus mixtae, opprobria numinum et crimina, siue prodita siue
conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et
statutis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint atque ad omnium
oculos, ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem
ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos esse spiritus
confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue indicatis siue simulatis,
eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus
auctores se uitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis
suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam
uelut electis sacratis suis? Quod si ita est, hoc ipso callidior aduertenda est
et conuincenda malitia spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et
castitatis, ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, nec
usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit.
Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quem ad modum scriptum in nostris
litteris nouimus, transfjguret in angelos lucis, non implet negotium
deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu impietas impura
circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix sonat; praebentur propatula
pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur
omnes conuocat spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores,
tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. Sed ubi hoc nisi in
daemonum templis? ubi nisi in fallaciae diuersoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt,
capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur. Vbi et
quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, nescimus; ante ipsum
tamen deIubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, uniuersi undique
confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissime
spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc
uirginem deam; illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi
pudibundos mimos, nullam uerecundiorem scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis
implebantur officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur
quod de templo domum matrona doJctior reportaret. Nonnullae pudentiores
auertebant faciem aIu impuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiua
intentione discebant. Hominibus namque uerecundabantur, ne auderent impudicos
gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam
uenerabantur, casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur in
templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium,
si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines
committerent, quae apud deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi
etiam exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas
agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui
etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum,
amans in ludis simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad
decipiendos etiam paucos bonos, equentans in aperto inuitamenta nequitiae ad
possidendos innumerabiles malos?