Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XXVII] Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo dii conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui non opponerentur defensores oppugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium numinum placation em petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae uirtutis indoles honore priuauit tribu mouit, agnouit turpes fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni auersandam et detestandam talium numinum placationem, fabulas in deos inlecebrosa atque criminosas, haec ignominiosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL