Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XIII] Quam ob rem cum diu fuissent regna Orientis inlustria, uoluit Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuleuerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis uitium esse cognoscit, quod necpoetam fugit Horatium, qui ait:

Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te

Ter pure lecto potuerunt recreare libello. Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit:

Latius regnes auidum domando

Spiritum. quam si Libyam remotis

Gradibus iungas et uterque Poenus

Seruiat uni. Verum tamen qui libidines turpiores fide pietatis impetrato Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quod de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce clarius confitetur. Cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sententiam: "Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL