[II] Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua
inter ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera traduntur: unum
Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia nuncupata est; alterum
Ionicum in eis terris, ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem habuit Pythagoram
Samium, a quo etiam ferunt ipsum philosophiae nomen exortum. Nam cum antea
sapientes appellarentur, qui modo quodam laudabilis uitae aliis; praestare
uidebantur, iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se esse
respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae; quoniam sapientem
profiteri arrogantissimum uidebatur. Ionici uero generis princeps fuit Thales,
Milesius, unus illorum septem, qui sunt appellati sapientes. Sed illi sex uitae
genere distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene uiuendum accommodatis;
iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, rerum naturam scrutatus
suasque disputationes litteris mandans eminuit maximeque admirabilis extitit,
quod astrologiae numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam praedicere
potuit. Aquam tamen putauit rerum esse principium et hinc omnia elementa mundi
ipsumque mundum et quae in eo gignuntur existere. Nihil autem huic operi, quod
mundo considerato tam mirabile aspicimus, ex diuina mente praeposuit. Huic successit Anaximander, eius auditor,
mutauitque de rerum natura opinionem. Non enim ex una re, sicut Thales ex
umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putauit. Quae rerum
principia singularum esse credidit infinita, et innumerabiles mundos gignere et
quaecumque in eis oriuntur; eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni
existimauit, quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse aliquid
diuinae menti in his rerum operibus tribuens. Iste Anaximenen discipulum et
successorem reliquit, qui omnes rerum causas aeri infinito dedit, nec deos
negauit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos
credidit. Anaxagoras uero eius auditor harum rerum omnium, quas uidemus,
effectorem diuinum animum sensit et dixit ex infinita materia, quae constaret
similibus inter se particulis rerum omnium; quibus suis et propriis singula
fieri, sed animo faciente diuino. Diogenes quoque Anaximenis alter auditor,
aerem quidem dixit rerum esse materiam, de qua omnia fierent; sed eum esse
compotem diuinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae
successit auditor eius Archelaus. Etiam ipse de particulis inter se similibus,
quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare omnia, ut inesse etiam
mentem diceret, quae corpora aeterna, id est illas particulas, coniungendo et
dissipando ageret omnia. Socrates huius discipulus fuisse perhibetur, magister
Platonis, propter quem breuiter cuncta ista recolui.