[XIX] Frustra
igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos
in aere medios inter aetherium caelum terramque constituens, ut, quoniam nullus
deus miscetur homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant
preces hominum et inde ad homines inpetrata quae poscunt. Indignum enim
putauerunt qui ista crediderunt misceri homines diis et deos hominibus; dignum
autem misceri daemones et diis et hominibus, hinc petita qui allegent, inde
concessa qui apportent; ut uidelicet homo castus et ab artium magicarum
sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos illum dii exaudiant, qui
haec amant, quae ille non amando fit dignior, quem facilius et libentius
exaudire debeant. Amant quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat
pudicitia; amant in maleficiis magorum mille nocendi artes, quas non amat
innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab diis inpetrare uoluerit,
non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus inimicis. Non est
quod iste poetica figmenta et theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus
contra ista magistrum eorum et tantae apud eos auctoritatis Platonem, si pudor
humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, uerum etiam
diuinitati existimet grata.