[XXV] Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem
ambiendum est ad beneuolentiam seu beneficentiam deorum uel potius angelorum
bonorum, sed per bonae uoluntatis similitudinem, qua cum illis sumus et cum
illis uiuimus et cum illis Deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis
uidere non possumus; in quantum autem dissimilitudine uoluntatis et fragilitate
infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis longe sumus uitae merito, non
corporis loco. Non enim quia in terra condicione carnis habitamus, sed
si inmunditia cordis terrena sapimus, non eis iungimur. Cum uero sanamur, ut
quales ipsi sunt simus: fide illis interim propinquamus, si ab illo nos fieri
beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis fauentibus credimus.