Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[II] Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem continere debebit de differentia (si quam uolunt esse) non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet quaestionem. Apud plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae siue sit etiam Platonicorum, siue quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam uelut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios diis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a uero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL