Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[VIII] Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda est (ubi certe omnes determinando complexus est), quod ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis nihil dixit omnino, quo daemones cum bonis saltem hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo complecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis atque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus diis, ut commendatis duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio loco de mediis daemonibus loqueretur: "Igitur homines, inquit, ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita terras incolunt." Cum hic tam multa diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait "tarda sapientia"? Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. Cum uero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitudinem, quo uolunt homines per sapientiam peruenire, in eis adfirmauit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos uellet intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde uel cum diis aliquam beatitudinis partem, uel cum hominibus qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc uero nullum bonum eorum commemorauit, quo boni discernuntur a malis. Quamuis et eorum malitiae liberius exprimendae pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores eorum, apud quos loquebatur, offenderet: significauit tamen prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quidem deos, quos omnes bonos beatosque credi uoluit, ab eorum passionibus atque, ut ait ipse, turbelis omni modo separauit, sola illos corporum aeternitate coniungens, animo autem non diis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse participes, sed perturbatione passionum, quae stultis malisque dominatur, a sapientibus uero et bonis ita regitur, ut malint eam non habere quam uincere. Nam si non corporum, sed animorum aeternitatem cum diis habere daemones uellet intellegi, non utique homines ab huius rei consortio separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum diis aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inmortales.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL