[XIII] Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit
utroque coniuncto effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis
natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod Deus est, sine ulla
molestia perfruatur et in eo se in aeternum esse mansurum nec ulla dubitatione
cunctetur nec ullo errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide
credimus; hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui sua
prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus; habuisse
tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem, si uitam egerunt ante
peccatum, profecto credendi sunt. Aut si durum uidetur, quando facti sunt
angeli, alios credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel
perseuerantiae uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima
aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis omnes ab
initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui nunc mali sunt, ab illo
bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent: procul dubio multo est durius nunc
putare angelos sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet
ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse potuimus. Quis
enim catholicus Christianus ignorat nullum nouum" diabolum ex bonis
angelis ulterius futurum, sicut nec istum in societatem bonorum angelorum
ulterius rediturum? Veritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit,
quod erunt aequales angelis Dei; quibus etiam promittitur, quod ibunt in uitam
aeternam. Porro autem si nos certi sumus numquam nos ex illa inmortali
felicitate casuros, illi uero certi non sunt: iam potiores, non aequales eis
erimus. Sed quia nequaquam Veritas fallit et aequales eis erimus, profecto
etiam ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae. Cuius illi alii quia certi non
fuerunt (non enim erat eorum aeterna felicitas cuius certi essent, quae finem
fuerat habitura), restat, ut aut inpares fuerint, aut, si pares fuerunt, post
istorum ruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit.
Nisi forte quis dicat id, quod Dominus ait de diabolo in euangelio: Ille
homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non
solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique
homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae
conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis
fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata
potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem
Omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est,
adfectat per superbam elationem simulare quod non est, ut sic intellegatur
etiam quod beatus Iohannes apostolus ait: Ab initio diabolus peccat, hoc est,
ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia Deoque subdita uoluntas
habere non posset. Huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis
haereticis sapit, id est Manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod
suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat
naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista euangelica in
auctoritate nobiscum habeant, non adtendant non dixisse Dominum: A ueritate
alienus fuit; sed: In ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi
uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis
angelis permaneret.