[XXV] Sed
cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel
curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo
summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse
creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in
quibus homo praecipuum diisque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione
careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi
conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas
est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac
dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius
appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae
gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas
frugum atque arborum.