[XX] Hoc illi
canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam
uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam?
ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam ndn pudeat id agere
nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. Vicit tamen
pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando
gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si
in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis
fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus,
quam error, ut homines canibus esse similes affectarent. Vnde et illum uel
illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse
oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente
conspectu potuisse illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non
erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere.
Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum
amiciuntur pallio, uermm etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc
facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe
conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine
ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae
genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis
eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae
retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa
natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu
nullus eruitur, nisi id, quod cum omnes in uno essent, in communem perniciem
perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in singmis expietur.