[XVIII] Et
Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen eius Enos; hic sperauit
inuocare nomen Domini Dei. Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur
uiuit homo filius resurrectionis; in spe uiuit, quamdiu peregrinatur hic,
ciuitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque
illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et eius fratre Seth, quod
interpretatur resurrectio, mors Christi et uita eius ex mortuis figuratur. Ex
qua fide gignitur hic ciuitas Dei, id est homo, qui sperauit inuocare nomen
Domini Dei. Spe enim salui facti
sumus, ait apostolus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet
quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam
expectamus. Nam quis uacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid
enim Abel non sperauit inuocare nomen Domini Dei, cuius sacrificium scriptura
tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non sperauit inuocare
nomen Domini Dei, de quo dictum est: Suscitauit enim mihi Deus semen aliud pro
Abel? Cur ergo huic proprie tribuitur, quod piorum omnium intellegitur esse
commune, nisi quia oportebat in eo, qui de patre generationum in
meliorem.partem, hoc est supernae ciuitatis, separatarum, primus commemoratur
exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum
hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum uiuit in spe felicitatis
aeternae? Nec dictum est: "Hic sperauit in Dominum Deum", aut:
"Hic inuocauit nomen Domini Dei", sed: Sperauit, inquit, inuocare
nomen Domini Dei. Quid sibi hoc uult Sperauit inuocare, nisi quia prophetia est
exorturum populum, qui secundum electionem gratiae inuocaret nomen Domini Dei?
Hoc est, quod per alium prophetam dictum apostolus de hoc populo intellegit ad
Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus
erit. Hoc ipsum enim quod dicitur: Et nominauit nomen eius Enos, quod
interpretatur homo, ac deinde additur: Hic sperauit inuocare nomen Domini Dei,
satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo; maledictus enim
omnis (sicut alibi legitur), qui spem suam ponit in homine, ac per hoc nec in
se, ut sit ciuis alterius ciuitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur
hoc tempore, id est mortalis huius saeculi labente transcursu, sed in illa
inmortalitate beatitudinis sempiternae.