[XXIX] Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in
tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment
unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum
carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis,
incorporalis inmutabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus
aspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum
est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant
horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum
singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant
super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et
adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera):
cur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum
adhuc Abrabam ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul
iustum cum impio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic suscepit Loth, ut
etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum
eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et
cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum
eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, in eo quod parceret
Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam
fac animam tuam, ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte
saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro,
Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et quae sequuntur. Deinde
post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis
esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Vnde multo est
credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum
agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse
arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam
mortalibus et humana refectione indigentibus ministrarent; sed erat profecto
aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum,
sicut adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare
non possent; atque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum
aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur,
non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in
epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc, inquit, etiam
quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus filius
Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum,
ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo
omnes gentes terrae. Et hic
duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et
omnes gentes secundum fidem.