[XV] Nunc
iam expectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid
de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc
non ita faciam, sicut uidetur ipsa expectatio postulare (quamuis iam in uno
fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere uitandae
prolixitatis causa prohibeor; uereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui
ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium,
quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe
nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad
rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi
carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse
conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est
totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc
fecimus, satis indicant. Legat ergo
illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque
propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et
ciuitate quam condidit.