[VI] Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae
ciuitatibus in quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus
esse, quam misera, quam dolenda? Quando
quidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant, cernere
nequeunt. Vnde saepe coguntur tormentis innocentium testium ad alienam causam
pertinentem quaerere ueritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur et, cum
quaeritur utrum sit nocens, cruciatur et innocens luit pro incerto scelere
certissimas poenas, non quia illud commisisse detegitur, sed quia non
commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia iudicis plerumque est calamitas
innocentis. Et quod est intolerabilius magisque plangendum rigandumque, si
fieri possit, fontibus lacrimarum, cum propterea iudex torqueat accusatum, ne
occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et
innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Si enim
secundum istorum sapientiam elegerit ex hac uita fugere quam diutius illa
sustinere tormenta: quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato et
occiso, utrum nocentem an innocentem iudex occiderit, adhuc nescit, quem ne
innocentem nesciens occideret torsit; ac per hoc innocentem et ut sciret
torsit, et dum nesciret occidit. In his tenebris uitae socialis sedebit iudex
ille sapiens an non audebit? Sedebit plane. Constringit enim eum et ad hoc
officium pertrahit humana societas, quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas
esse non ducit, quod testes innocentes in causis torquentur alienis; quod hi,
qui arguuntur, ui doloris plerumque superati et de se falsa confessi etiam
puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint innocentes; quod, etsi non morte
puniantur, in ipsis uel ex ipsis tormentis plerumque moriuntur; quod aliquando
et ipsi, qui arguunt, humanae societati fortasse, ne crimina inpunita sint,
prodesse cupientes et mentientibus testibus reoque ipso contra tormenta durante
inmaniter nec fatente probare quod obiciunt non ualentes, quamuis uera
obiecerint, a iudice nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non deputat
esse peccata; non enim haec facit sapiens iudex nocendi uoluntate, sed
necessitate nesciendi, et tamen, quia cogit humana societas, necessitate etiam
iudicandi. Haec est ergo quam
dicimus miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An uero necessitate
nesciendi atque iudicandi torquet insontes, punit insontes, et parum est illi,
quod non est reus, si non sit insuper et beatus? Quanto consideratius et homine
dignius agnoscit in ista necessitate miseriam eamque odit in se et, si pie
sapit, clamat ad Deum: De necessitatibus meis erue me!