Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[III] Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: Vanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes; uanitas uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), --- in hac ergo uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati, et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in omni despecto, siue bonum siue malum. Quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita, siue bonum siue malum, Deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam qui contemptibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL