[XXIII] Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur
ecclesia ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et
diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot
sancti et sacris ueteribus ac nouis litteris eruditi mundationem et regni
caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia
qualibuscumque et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius uiderunt diuinam
uacuari uel infirmari non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiauit in
iudicio prolaturum atque dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (sic quippe ostendit aeterno
igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in apocalypsi:
Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et
bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum.
Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in saecula saeculorum, quibus uerbis
nihil scriptura diuina significare consueuit, nisi quod finem non habet
temporis. Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior
inueniri potest, cur uerissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum
regressum ad iustitiam uitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros,
nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic
ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi
traderentur seruandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis
accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab
huius aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post quantumlibet
temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur fides, qua creditur
sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite
a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius,
uel uniuersi uel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est cur
diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei
sententia, quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos uera
erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod
suspicantur homines plus ualebit. Quod fieri quia non potest, non argumentari
aduersus Deum, sed diuino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui
sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum supplicium pro
igne diuturni temporis existimare et uitam aeternam credere sine fine, cum
Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus:
Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam? Si
utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine
fine perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium
aeternum, inde uita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: "Vita
aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit" multum absurdum
est. Vnde, quia uita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum
quibus erit finem procul dubio non habebit.