Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[XVI] Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes <fieri&lg imaginis filii Dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil oberit, etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Vnde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL