Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XVII] Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus omnes <in unitatem fidei,&lg in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. Non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea, non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit. Vt enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque inde sanguis et aqua defluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur "formauit" aut "finxit", sed: Aedificauit eam in mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas, neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut diceret: "De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo,. aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. Nuptias ergo Dominus futuras esse negauit in resurrectione, non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi non facient.